라틴어 문장 검색

11. Dubitatio quaedam temporibus sequentibus oborta est cum divortium Henrici Octavi et dominae Catharinae tantas turbas in orbe concitaverat, utrum Arthurus carnaliter cognovisset Catharinam uxorem suam, quo ista pars, de cognitione carnale, casui insereretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:1)
6. Etiam dispersum erat quidpiam de matrimonio Ferdinandi cum domina de Fois foemina nobili ex sanguine regio Galliae, quod postea certe completum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 6:1)
13. Eodem autem anno tractari coepit matrimonium inter regum ipsum et dominam Margaretam ducissam dotariam Sabaudae, unicam Maximiliani imperatoris filiam et Philippi regis Castiliae sororem, foeminam prudentem et famae intergerrimae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:1)
Uxores iuvenum dominae sunt, mediae aetatis sociae, senum nutrices.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:25)
Pro nichulo ducens hec coniux talia prudens, His uerbis plane, quod ait uir, monstrat inane:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:5)
Intrat ut hec tectum, nexam uidet hanc prope lectum Coniugis, herentem, flagris grauiterque dolentem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:10)
Cumque sub aurora uir surgens cerneret (h)ora Coniugis integre, quam lesam credidit egre, Se putat, ut stultus, quod Bachi mole sepultus Tale quid egisset, per sompnia uimque tulisset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:23)
Atque hac ipsa die dicent omnes principum coniuges Persarum atque Medorum quem audierint sermonem reginae principibus regis; unde despectio et indignatio.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장18)
iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis;
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent;
(불가타 성경, 에스테르기, 8장11)
Quodsi manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes quam permutare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:30)
Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:33)
Dominam famulae cognoscunt:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:13)
Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:13)
Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION