라틴어 문장 검색

Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장19)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui.
(불가타 성경, 하까이서, 2장22)
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장4)
et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장46)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장19)
Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장24)
Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장31)
De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:6)
sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:2)
paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:2)
Nam C. Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장4)
non est illis fortitudo qua possint resistere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM146)
Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 4:3)
non Cinnae, non Sullae longa dominatio;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장5)
Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION