라틴어 문장 검색

Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri inter se atque unam naturam conficere ex se, sed caput esse quasi et dominari in corpore toto consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:1)
ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis, disperit atque aliam naturam sufficit ex se, sic anima atque animus quamvis [est] integra recens [in] corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, dum quasi per caulas omnis diduntur in artus particulae quibus haec animi natura creatur, quae nunc in nostro dominatur corpore nata ex illa quae tunc periit partita per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:10)
Dicere porro hominum causa voluisse parare praeclaram mundi naturam proptereaque adlaudabile opus divom laudare decere aeternumque putare atque inmortale futurum, nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam nec verbis vexare et ab imo evertere summa, cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, desiperest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:7)
praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:3)
neque enim mediocri clade coorta flammae tempestas Siculum dominata per agros finitimis ad se convertit gentibus ora, fumida cum caeli scintillare omnia templa cernentes pavida complebant pectora cura, quid moliretur rerum natura novarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:2)
copiosum, in quo Cicero dominatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:2)
incensa Danai dominantur in urbe.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 9:5)
Urbs antiqua ruit multos dominata per annos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 10:3)
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, Et nati natorum et qui nascentur ab illis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 8:2)
Theben Asiae civitatem aliasque plurimas Achilles antequam irasceretur everterat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 12:1)
Non semper vestra evertit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 19:4)
Et tempestivam silvis evertere pinum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:1)
Consul e eversa felix moriturus in Urbe Poenas ante dabat scelerum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:4)
Discordia ponti Succurrit miseris, fluctusque evertere puppim Non valet in fluctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:36)
Tantusne evertere, dixit, Me superis labor est:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION