라틴어 문장 검색

ceterum postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 376:2)
sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:1)
Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque populanti campestres agros consuli nulla usquam apparuerunt arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 141:1)
satisque constabat nec illo nec priore anno in tanta strage boum hominumque volturium usquam visum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 245:1)
se in nullo usquam cessaturum officio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 61:3)
vos quoque aequum est, commilitones, etsi appellatione vestrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 365:1)
quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra quorum pars maior tumulos tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 63:1)
peccaverimusne adhuc dubium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 238:2)
neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 34)
neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius, itaque omnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 17)
Pardalisca Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae neque usquam ludos tam festivos fieri quam hic intus fiunt ludi ludificabiles seni nostro et nostro Olympioni vilico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 11)
eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est, aquam frigidam subdole suffundunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 126)
Volo ex te scire quidquid est * quid ego usquam male feci tibi s quisquam, id edisserta, quam ob rem me meumque filium quom e remque nostram habes perditui et praedatui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1139)
nulla est, neque ego sum usquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 212)
i abi intro atque adulescenti dic iam nostro erili filio, ne hinc foras ambulet neve usquam obviam veniat seni.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 2108)

SEARCH

MENU NAVIGATION