라틴어 문장 검색

dulcis amica, ueni.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:7)
palato Dulcia uina bibens, fel necis acre bibis.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:25)
Dulcia pro dulci, pro turpi turpia reddi Verba solent.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:28)
Ille silet, dulcius illa canit.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:7)
Sed redit et dulces monitus intexat amaro Cordi.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:9)
tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer, ut nostra exuperes munera muneribus;
(아풀레이우스, 변명 9:27)
polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae, purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini.
(아풀레이우스, 변명 37:11)
qui mos incipientibus adulescentulis ad illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exoleuit.
(아풀레이우스, 변명 64:8)
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem.
(아풀레이우스, 변명 74:4)
affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum.
(아풀레이우스, 변명 90:8)
neque enim iustius religiosam moram uiatori obiecerit aut ara floribus redimita aut spelunca frondibus inumbrata aut quercus cornibus onerata aut fagus pellibus coronata, uel enim colliculus sepimine consecratus uel truncus dolamine effigiatus uel cespes libamine umigatus uel lapis unguine delibutus.
(아풀레이우스, 플로리다 1:3)
poeticae commotam, geometriae limpidam, musicae dulcem, dialecticae austerulam, iam uero uniuersae philosophiae inexplebilem scilicet et nectaream.
(아풀레이우스, 플로리다 20:9)
"Nec amicis quidem nostris vel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis pretiis pisces frivolos indicatis et florem Thessalicae regionis ad instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:10)
"Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi," Haec dicens in me respexit et risit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION