라틴어 문장 검색

partim quod fluxum pertusumque esse videbat, ut nulla posset ratione explerier umquam, partim quod taetro quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:4)
umor aquae porro ferrum condurat ab igni, at coria et carnem mollit durata calore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:5)
Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
Tum durare solum, et discludere Nerea ponto Coeperit, et rerum paulatim sumere formas, Iamque novum terrae stupeant lucescere solem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 22:2)
Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:1)
Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:2)
Quos perduxit dies integra carnis incolumitate durarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:1)
Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum Durat, Magne, sitis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:20)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Agnoscere solis Permissum est, quos iam tangit vicinia fati, Victurosque dei celant, ut vivere durent, Felix esse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:64)
Nam cetera damna Durata iam mente malis firmaque tulerunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:53)
Inde labant populi, coeloque paratior unda Omne pati virus duravit viscera coeno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:40)
tunc aethera tendit, Extremique fragor convexa irrupit Olympi, Unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION