라틴어 문장 검색

venienti Fulvio Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 483:1)
inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 484:1)
Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 488:1)
eo referente senatus consultum factum est ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra Novam Carthaginem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 495:1)
Q. Fulvius M. F. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 504:2)
Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 505:2)
recusantique id facere ob eam rem multa duumviro dicta a pontifice, deque ea cum provocasset certatum ad populum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 506:1)
cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo quod comitia turbaret, intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 507:1)
pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 508:4)
Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 515:1)
Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem provincia quae superioribus, pari numero copiae peditum equitum, civium sociorum decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 522:2)
Q. Fulvius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis solvendis dixit velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 527:1)
ludi decreti et ut duumviri ad aedem locandam crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 529:1)
de pecunia finitur ne maior ludorum causa consumeretur quam quanta Fulvio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 529:2)
ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 538:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION