라틴어 문장 검색

itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:3)
cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:2)
huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:4)
nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:6)
qua re sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:9)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
qua re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 76:1)
tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:2)
veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:4)
atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 96:1)
omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:5)
Qua re, si tibi est commodum, ede illa quae coeperas et Bruto et mihi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:7)
qua re qui eloquentiae verae dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quis- quam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:6)
Qua re quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficul- tatem habeat existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:5)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION