라틴어 문장 검색

Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:17)
Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufi, maximi et clarissimi civis, perinde felicis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 1:1)
An ego verear - neminem viventium, ne quam in speciem adulationis incidam, nominabo -, sed ego verear ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, L. Sullam, Q. Catulum, Q. Scaevolam, Servium Sulpicium, Varronem, Torquatum, immo Torquatos, C. Memmium, Lentulum Gaetulicum, Annaeum Senecam et proxime Verginium Rufum et, si non sufficiunt exempla privata, Divum Iulium, Divum Augustum, Divum Nervam, Tiberium Caesarem?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 5:1)
Proposuerat breve edictum, admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se quae senatus consulto continerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 3:2)
Suberat edicto senatus consultum:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 4:1)
Interim tota civitate Nepotis edictum carpitur laudatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 6:1)
Cum venissem in socrus meae villam Alsiensem, quae aliquamdiu Rufi Vergini fuit, ipse mihi locus optimi illius et maximi viri desiderium non sine dolore renovavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 1:1)
Nam cui non est verendum, quod videmus accidisse Verginio?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 6:1)
Significas legisse te in quadam epistula mea iussisse Verginium Rufum inscribi sepulcro suo:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 1:1)
Nec facile quemquam nisi Verginium invenio, cuius tanta in praedicando verecundia quanta gloria ex facto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 4:1)
'Scis, Vergini, quae historiae fides debeatur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 5:2)
illi contra ab eodem se restitutos affirmaverunt edictumque recitaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 2:2)
Decretum Calvi et edictum, item decretum Bassi his litteris subieci.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 5:1)
TRAIANUS PLINIO Quid in persona eorum statuendum sit, qui a P. Servilio Calvo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto restituti in provincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum causas eius facti a Calvo requisiero.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 571)
Addebat his et tuas litteras scriptas sibi, addebat et patris tui edictum et epistulam, quibus confirmasset beneficia a Domitiano data.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION