라틴어 문장 검색

mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:3)
Nec minus observatu dignum est quantillam mutationem in animo generoso et forti appropinquans mors efficere valeat:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:23)
Etenim grandi suo contra eum apparatu effecerunt ut terribilior videretur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:35)
Quod, quia occultare oportet, simulationem etiam in aliis adhibere et exercere efficit, ne forte habitus ipse intercidat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:4)
Nam ut plurimum contemptae facilius evanescunt, et conatus sedulus eas coercendi nihil aliud fere efficit quam ut durent magis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:7)
Hoc praecipue efficitur supprimendo, aut saltem coercendo, voragines illas foeneris, monopoliorum, et latifundiorum in pascua conversorum, et similium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 17:5)
Unde et se magis in tuto continent, quasi nihil diserte affirmantes, et rem ipsam maiore cum voluptate spargi efficiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 16:3)
Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:6)
Itaque si quis se peritum dialecticum praestare possit ut addat inventioni iudicium, magna haud dubie efficiet, praesertim si tempora sint propitia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:21)
Vis naturam efficit magis impetuosam cum recurrit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:3)
At fortuna exercita ea est quae efficit prudentes et cordatos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:3)
Hoc autem fieri non potest nisi in foenore duas proportiones introducas, minorem et maiorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:6)
Si enim foenus ad unicam tantum proportionem, eamque minorem, redigas, mutuo accipientem aliquantulum levabis, sed mercator pecunias non facile reperiet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:7)
Atque insuper notandum est mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad proportionem bene magnam ferre posse, alios contractus minime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:8)
Duae sunto foenoris proportiones.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION