라틴어 문장 검색

egregios invitant praemia mores.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:58)
Fallitur egregio quisquis sub principe credit servitium.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:63)
Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:1)
Posiae tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:2)
Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:2)
urbem ipsam magnifico ornatu;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장12)
sed divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장2)
primane et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro gratiam refertis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장11)
egregium patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam avexerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장4)
magnificum id sibi credidit Caesar auxitque opibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장2)
sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장16)
Magnificam in publicum largitionem auxit Caesar haud minus grata liberalitate, quod bona Aemiliae Musae, locupletis intestatae, petita in fiscum, Aemilio Lepido, cuius e domo videbatur, et Pantulei divitis equitis Romani hereditatem, quamquam ipse heres in parte legeretur, tradidit M. Servilio, quem prioribus neque suspectis tabulis scriptum compererat, nobilitatem utriusque pecunia iuvandam praefatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장1)
legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc vi Parthorum aut potentia Romana iubentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장6)
Fuere qui publici funeris pompam requirerent compararentque quae in Drusum patrem Germanici honora et magnifica Augustus fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장1)
idque et sibi et cunctis egregium si modus adiceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION