라틴어 문장 검색

sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)
simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, quam appellant ἔννοιαν illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris aestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod ὁμολογίαν Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet, - cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sint, honeste facta ipsumque honestum, quod solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et dignitate expetendum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 27:2)
cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni notitia facta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:5)
cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:6)
sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis virtutis quasi germen efficitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 58:2)
etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 80:5)
intellegentia vel notio (Stoice, ἔννοια) 96 4 Italia ab Epicuro commota est55 19 sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)269)
Murena v. L. Licinius Murena Mycenenses 40 29 Nicomachus, Aristotelis filus161 22 notio naturalis atque in animisnostris insita (πρόληψισ) 149sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)330)
quod quoniam non placet, aperta simplexque mens nulla re adiuncta, quae sentire possit, fugere intellegentiae nostrae vim et notionem videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 27:1)
quae omnia una cum deorum notione conprehendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 30:4)
ita fit ut deus ille, quem mente noscimus atque in animi notione tamquam in vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:4)
Solus enim vidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem inpressisset ipsa natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:3)
Sed ne omnia revocentur ad primas notiones, ratio hoc idem ipsa declarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 46:4)
Cleanthes quidem noster quattuor de causis dixit in animis hominum informatas deorum esse notiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 13:1)
Nam Cleanthes ut dicebas quattuor modis informatas in animis hominum putat deorum esse notiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION