라틴어 문장 검색

Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, semper et obtenta densentur nocte tenebrae, aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:10)
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix - ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat - tale dabit specimen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:6)
"Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum, si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo, invisum fatis genuisti?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:4)
Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:10)
grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poëmata enarret, tot illa discent quot audient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 81:2)
quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:4)
Iove est, ut perhibent, , ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus, qui nostrum porro propagat genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 211:2)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
Illo ergo saeculo, quod aureum perhibent, penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:1)
Facilius natura intellegitur quam enarratur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 11:1)
tractare totas, ede et enarra omnia.
(세네카, Troades 1097:1)
"vel cum obruit ignem taurorum plus ipsa calens texitque trementem frigida flamma virum, quem defendente veneno inter flagrantes perhibent alsisse iuvencos."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
"hos ergo, ut perhibent, stravit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 92)
Pallados armisonae festum dum cantibus ortum personat Hismario Thracia vate chelys, et dum Mopsopium stipantur per Marathonem qui steterant fluvii quaeque cucurrit humus, dulcisonum quatitur fidibus dum pectine murmur, C has perhibent laudes laude probasse deam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 1)
qui cum maxima bella concitasset tota et Persidis undique gregatae uno constituisset arma campo, hoc solum perhibetur assecutus, dormire ut melius liberet hosti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem13)

SEARCH

MENU NAVIGATION