라틴어 문장 검색

Vides Persicum a Cloatio inter mala numeratum, quod nomen originis suae tenuit, licet iam dudum nostri soli germen sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 3:1)
Ammonent nos et fici aridae ut enumeremus genera ficorum eodem Cloatio nos de his ut de aliis instruente.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:1)
Olearum genera haec enumerantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 6:1)
Et singula quidem enumeravimus, ex quibus apud rhetoras pathos nascitur, quibus ostendimus usum Maronem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 19:3)
Ubi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 1:1)
Deinde Homerus omnes quos in catalogo enumerat etiam pugnantes vel prospera vel sinistra sorte commemorat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 6:1)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 1:2)
Sunt in libro septimo illi versus quibus Hernici populi et eorum nobilissima, ut tunc erat, civitas Anagnia enumerantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:1)
Pro oppido autem Gargara qui dixerint enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 7:1)
Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:1)
Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 9:2)
Enumerantur copiae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권14)
Non, cum Memnoniis deducens agmina regnis Cyrus, et effusis numerato milite telis Descendit Perses, fraternique ultor amoris Aequora cum tantis percussit classibus, unum Tot reges habuere ducem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:56)
Illic, quod populos scelerata impegit in arma, Divitias numerare datum est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:76)

SEARCH

MENU NAVIGATION