라틴어 문장 검색

gratus Alexandro regi magno fuit ille Choerilus, incultis qui versibus et male natis rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 189)
post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti iratus pariter, ieiunis dentibus acer, praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum divite rerum, clarus ob id factum donis ornatur honestis, accipit et bis dena super sestertia nummum, forte sub hoc tempus castellum evertere praetor nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 218)
itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:1)
haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:3)
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:18)
Regalis ingenii mos est in praesentium contumeliam amissa laudare et his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.
(세네카, 행복론, Liber VI 164:3)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
Non dubito quin Harpagus quoque tale aliquid regi suo Persarumque suaserit, quo offensus liberos illi epulandos adposuit et subinde quaesiit, an placeret conditura ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 95:1)
Altum quiddam est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:2)
una sed nostras potest fundare vires iuncta regali face thalamisque Megara:
(세네카, Hercules Furens 5:9)
Effare potius, quod novis thalamis parem Regale munus.
(세네카, Hercules Furens 6:25)
Difficile quam sit animum ab ira flectere iam concitatum quamque regale hoc putet sceptris superbas quisquis admovit manus, qua coepit ire, regia didici mea.
(세네카, 메데아 4:39)
generosa, felix, decore regali potens fulsi:
(세네카, 메데아 4:42)
merui cruentis paelicem poenis premat regalis ira, vinculis oneret manus clausamque saxo noctis aeternae obruat:
(세네카, 메데아 8:16)
pro summe genitor, tela cur frustra iacis invicta totiens temere regali manu?
(세네카, 옥타비아 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION