라틴어 문장 검색

nostri autem et magistratus inperatoresque in ea re maxime laudem capere studuerunt, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:21)
Sed, sicut proverbialiter dici solet ‘Non ante tertium equitabis’, misera miserum venire maluisti ad equum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 42:6)
Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horasdum fugiunt equitum turmae peditumque cateruae;
(호라티우스의 두번째 편지, 182)
aedificare casas, plostello adiungere muris,ludere par inpar, equitare in harundine longasiquem delectet barbatum, amentia verset.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장174)
praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:16)
noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic effigiemque deae longis siphonibus implent inque vices equitant ac Luna teste moventur;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI156)
Una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 7:3)
Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentaneae turmae praefectus Obsidius, in- vectus in regem, turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 7:1)
Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per perfidum glacie flumen equitatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 5:3)
et validos partim prae se misere leones cum doctoribus armatis saevisque magistris, qui moderarier his possent vinclisque tenere, ne quiquam, quoniam permixta caede calentes turbabant saevi nullo discrimine turmas, terrificas capitum quatientis undique cristas, nec poterant equites fremitu perterrita equorum pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:2)
Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, equitem vocaverunt, et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:4)
Sic et equitare, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo utens equo et equus sub homine gradiens dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:1)
Lucilius namque, vir adprime linguae Latinae scius, equum equitare dicit hoc versu:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:2)
Nempe hunc currere equum nos atque equitare videmus
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:3)
Est, qui, tauriferis ubi se Mevania campis Explicat, audaces ruere in certamina turmas Adferat, et, qua Nar Tiberino illabitur amni, Barbaricas saevi discurrere Caesaris alas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION