라틴어 문장 검색

dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremes syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 180:1)
Laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus devorantem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 29:4)
Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:3)
Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:3)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:2)
O hominem mille mortibus dignum, sive devorandos servos obiciebat muraenis, quas esurus erat, sive in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:3)
Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:3)
tempus nos avidum devorat et chaos.
(세네카, Troades 415:1)
huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi iudicarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 8:2)
Non soli vos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur aut mores suos aliqui deus mutat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 3:1)
plures etiam timore praecipites flumen, quod transierant, deuorauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:7)
Profecto enim dum huiusmodi apta reppertaque persona fuerit, eum instructum ad uestram dirigemus patriam, ut ipse et uiua uoce, et per diuina oracula omnem inimici zizaniam ex omni ucstra insula cum diuino nutu eradicet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:20)
Iam devorandum censes, si conspexeris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2129)

SEARCH

MENU NAVIGATION