라틴어 문장 검색

Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac nobiles feminae non consulum numero sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii ?
(세네카, 행복론, Liber III 70:1)
Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, impares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo erubescendum est.
(세네카, 행복론, Liber V 24:3)
quia et, si filius meus in adulterio deprensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter.
(세네카, 행복론, Liber V 114:5)
admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
(세네카, 행복론, Liber VI 161:2)
Ut malo, patria exilio meo erubescat, quam reditu maereat !
(세네카, 행복론, Liber VI 187:3)
Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub homine hominem esse ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:2)
Brutus sine Marcello reverti se doluit, Caesar erubuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 59:6)
ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:6)
Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:1)
Erubesce quicquam humile aut volgare cogitare et mutatos in melius tuos flere !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 152:2)
si inmerito, illi qui iniusta facit erubescendum est."
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 85:5)
Ecquid erubescitis ?
(세네카, De Providentia, book 1 74:9)
Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:2)
Laudant enim ea, quibus erubescebant, et vitio gloriantur;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:2)
Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION