라틴어 문장 검색

Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:6)
"omnia novit Graeculus esuriens;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III30)
solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII2)
sed cum fregit subsellia versu, esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII31)
"quid enim velocis gloria plantae praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII38)
servorum ventres modio castigat iniquo ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV46)
Poeta enim aeque in rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:3)
miti Baccho favos dilue, scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:4)
duodecimum Kalendas Ianuarias Herculi et Cereri faciunt sue praegnate panibus mulso.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 10:4)
Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:11)
Mulsum quod probe temperes miscendum esse novo Hymettio et vetulo Falerno.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 9:4)
Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 18:2)
Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:2)
esurit atque sitit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XL3)
Infelix venter spectat convivia culi Et semper miser hic esurit, ille vorat.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION