라틴어 문장 검색

Illud genus " quod est " generale, supra se nihil habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 12:12)
Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos non venit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 16:4)
Sed nos nunc primam et generalem quaerimus causam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 12:1)
nos de causa generali quaerimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 14:4)
Quid enim interest inter decreta philosophiae et praecepta, nisi quod illa generalia praecepta sunt, haec specialia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:6)
Tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 35:4)
Perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:2)
Opinor,generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates, aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:5)
Quod ipsum tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi simul et eis, quibus te regendis diuina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:5)
quod Domini nutu dispositum esse constat, ut ueniret contra improbos malum, sicut euidentius rerum exitus probauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV. 1:4)
unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquellam haberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.6)
equidem si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut omnem neglegentiam divini cultus exemptam hominibus putem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 539:1)
maxime id evidens fuit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 86:2)
evidentissimum id fuit, quod quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:1)
post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 249:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION