라틴어 문장 검색

et si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 52:1)
iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sic tum passim procumbebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 267:1)
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
quem ego hominem, siquidem vivo, vita evolvam sua - sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 53)
ego in hoc triduo aut terra aut mari alicunde evolvam id argentum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3225)
nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 47:1)
Hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi, alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum, alii autem pauci diligenter evolvendi et adhibita attentione singulari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:20)
"Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION