라틴어 문장 검색

uti in hominis corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장18)
exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장44)
Athenis Areopagi antiquitatis exemplar ad hoc tempus luto tectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장21)
Nunc revertar ad propositum et de copiis, quae aptae sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum videantur esse ab natura rerum procreatae quibusque mixtionibus principiorum congressus temperentur, ne obscura sed perspicua legentibus sint, ratiocinabor.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장35)
Ergo si ita natura composuit corpus hominis, uti proportionibus membra ad summam figurationem eius respondeant, cum causa constituisse videntur antiqui, ut etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum ad universam figurae speciem habeant commensus exactionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장14)
huius autem exemplar erit ad Tres Fortunas extribus quod est proxime portam Collinam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장5)
huius exemplar est in insula Tiberina in aede Iovis et Fauni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장7)
huius exemplar Romae non est, sed Magnesiae Dianae Hermogenis Alabandei et Apollinis a Menesthe facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장14)
huius item exemplar Romae non est, sed Athenis octastylos ex templo Olympio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장20)
Huius exemplar Romae nullum habemus, sed in Asia Teo hexastylon Liberi Patris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장26)
Omnia enim certa proprietate et a veris naturae deducta moribus transduxerunt in operum perfectiones, et ea probaverunt, quorum explicationes in disputationibus rationem possunt habere veritatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장30)
nam is cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis perfectionem, commutavit ex eadem copia et eam ionicam Libero Patri fecit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장3)
Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus accepimus, uti, si qui voluerit his rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine vitiis efficere possit aedium sacrarum dorico more perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장10)
ita dorica columna sui generis striaturae habebit perfectionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장45)
et si ex structis futuri sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION