라틴어 문장 검색

frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, si manus eorum oculosque non tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장4)
bonos imperatores voto expetere, qualiscumque tolerare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장7)
sed tum praedae cupidine adversa quoque tolerabant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장8)
sic exhausta nocte novam aciem dies aperuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장13)
post ubi videt Montanum praeferocem ingenio paratumque in res novas, orsus a questu periculisque quae per quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, 'egregium' inquit 'pretium laborum recepi, necem fratris et vincula mea et saevissimas huius exercitus voces, quibus ad supplicium petitus iure gentium poenas reposco.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장5)
plures quam iussum erat profecti palam in agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum toleraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장10)
sane toleremus istorum defensiones qui perdere alios quam periclitari ipsi maluerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장8)
tolerant cum maxime inopiam obsidiumque apud Vetera legiones nec terrore aut promissis demoventur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장8)
At Romae cuncta in deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장1)
nam recepta iuventute facilius tributa toleravere, proniores ad officia quod spernebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장7)
quo modo sterilitatem aut nimios imbris et cetera naturae mala, ita luxum vel avaritiam dominantium tolerate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장9)
et si dominorum electio sit, honestius principes Romanorum quam Germanorum feminas tolerari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장10)
nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super, Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium ibique praesente vulgo agere coepit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 1:2)
ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviundum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi, donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:2)
cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION