라틴어 문장 검색

Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:1)
Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas foventibus utrumque provocavit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 70:1)
et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:4)
Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:3)
nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 20:4)
Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 7:1)
modo Licinum divitiis, Apicium cenis, deliciis provocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:6)
" Desiderio tuo satis faciam, et virtutes exhortabor et vitia converberabo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:4)
cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 14:3)
aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 19:6)
Non coercet uitia qui prouocat.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:23)
recitauit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum prouocantis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 8:7)
non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 6:9)
quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 8:9)
Sed longius nos impetus evehit provocante materia ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION