라틴어 문장 검색

aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장16)
ira militum in Tampium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장4)
illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장2)
nam ignominiam consumpsistis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장9)
postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili finis impositus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장5)
Sed classem Misenensem (tantum civilibus discordiis etiam singulorum audacia valet) Claudius Faventinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장1)
satis gloriae proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium invidiae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장10)
et Flavianus exercitus immane quantum animo exitium Valentis ut finem belli accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장5)
nam si recens victoria miles et super insitam pervicaciam secundis ferox Romam contendisset, haud parva mole certatum nec sine exitio urbis foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장12)
et ni dato a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia civilis rabies usque in exitium temerasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장11)
inerat tamen simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in exitium vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장5)
satis Marcello quod Neronem in exitium tot innocentium impulerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장11)
illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장8)
sed miles secundis adversisque perinde in exitium ducum accendebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장3)
ad Paccium Africanum transgressi eum quoque proturbant, tamquam Neroni Scribonios fratres concordia opibusque insignis ad exitium monstravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION