라틴어 문장 검색

Siquidem spiritus veritatis dicere, et loqui in Trinitate non secundum consuetudinem nostram accipiendum, sed juxta formam incorporalium naturarum et maxime Trinitatis, qua voluntatem suam ingerit in corda credentium. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:11)
At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:6)
eadem etiam tota est Trinitas, id est tres simul hae personae, individua sit praedicanda, nec sit major totius Trinitatis essentia, id est trium simul personarum quam singularum, hoc est omnium simul quam cujuslibet unius earum per se. Unde Augustinus De Trinitate lib. VII, cap. 7:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:3)
Nunc autem ad nostrae fidei assertionem adversus universos Christianae fidei derisores, tam Judaeos scilicet quam gentiles, ex scriptis eorum testimonia inducere libet, quibus hanc Trinitatis distinctionem omnibus annuntiatam esse intelligant, quam quidem divina inspiratio et per prophetas Judaeis, et per philosophos gentibus dignata est revelare, ut utrumque populum ad cultum unius Dei ipsa summi boni perfectio agnita invitaret, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et facilius haec fides Trinitatis tempore gratiae susciperetur ab utroque populo, cum eam a doctoribus quoque antiquis viderent esse traditam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION