라틴어 문장 검색

audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 131:2)
Expertus erat, quantum illa bona per omnis terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum occultarum sollicitudinum tegerent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 21:4)
Sed illud, quod ex venia consequi vis, honestiore tibi via tribuet;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:1)
nam in ipsa felicitate, quid contra infelicitatem valeret, expertus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:4)
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 114:1)
aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:2)
adeoque non est facile consequi beatam vitam, ut eo quisque ab ea longius recedat, quo ad illam concitatius fertur, si via lapsus est ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:2)
quod quantum sit, Miltiades expertus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.25)
iuvat excitatas consequi cursu feras et rigida molli gaesa iaculari manu.
(세네카, 파이드라 2:12)
errat circa damna sua et quae male expertus est uota deponit.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 1:13)
sed quia, hoc si iam recta uia consequi non potero, decipere uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem absinthiati poculi, LIVIVS adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 16:3)
venenum in auro bibitur - expertus loquor:
(세네카, Thyestes 464:1)
Expertus est quicumque quam facile effluant.
(세네카, Thyestes 550:1)
expertus dico, nemo est in amore fidelis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 343)
Officii sermone praefato bybliopolam nostrum 1 non gratiose sed iudicialiter expertus insinuo, cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem circa dominum te 2 mihi sibique communem satis abunde probavi, librum igitur hic ipse deportat heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore, quamquam et a nobis relectum et retractatum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION