라틴어 문장 검색

haec nuntiata cum essent Romanis, ex Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 421:1)
quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusque hic trucidabimur quam Murgantiae praesidium interfectum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 484:3)
haec cum Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 521:1)
Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a M. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est - quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam - sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 549:1)
dein fama per totam urbem volgata tumultum, ut principe amisso, fecit, metuque rerum novarum extemplo nuntii missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 579:2)
facturos se in praesentia quod vellet legati respondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 616:1)
quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae-Maesuli ea gens vocatur - regnantem legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 621:4)
se domos eas quae inscriptae non essent signo extemplo dato diripi iussurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 146:1)
quod si naves sint, quibus commeatus invehi prohibeat, extemplo aut arce cessuros aut dedituros se hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 160:3)
contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se, et machinae ad subducendas naves admotae, munitumque iter, quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 166:2)
itaque Metapontini extemplo metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem defecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 221:1)
quo ubi est ventum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 228:1)
exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 260:1)
ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detrectavit pugnam, extemplo instructae acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 300:1)
postquam is non pro vetere fama solum, sed etiam metu futuri dedecoris, si sua temeritate contractae cladi superesset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 301:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION