라틴어 문장 검색

In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:4)
si Catilina cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum eduxit hoc de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 193:2)
in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 18:2)
ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 111:3)
Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장2)
neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장7)
At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium permitti iubent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장42)
Sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장71)
Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas soluit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장7)
Catoni gladium adsertorem libertatis extorque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:12)
Quid singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata et mille alia instrumenta excarnificandi particulatim hominis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:5)
Multa possum tibi ostendere, quae adquisita acceptaque libertatem nobis extorserint;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 8:4)
adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua laborasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:3)
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:4)
Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION