라틴어 문장 검색

nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)
ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus, quia hoc facere tanquam maiores videmur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:2)
adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut allevantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:3)
is in exprobrando et indicando, unde ei nomen est, valet, et adlevata ac spectante humerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram et quasi pronus urget;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 241:2)
sinistrum brachium eo usque adlevandum est, ut quasi normalem angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 288:2)
cuius erit habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 289:2)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)
Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:1)
Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:10)
Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:3)
Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 6:2)
non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:2)
hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum adlevatur, modo defertur ad terram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 9:3)
Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 27:1)
Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION