라틴어 문장 검색

alibi per contrarium de imo, ut est forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7586)
inde est et caelumque profundum, quasi cuius porro sit fundus, cum de imo 'fundus', de summo 'fastigium' dicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7587)
figi enim dona dicuntur, ut sacra ad fastigia fixi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2872)
ad atrium autem Vestae conveniebat, quod a templo remotum fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1535)
Varro Pilumnum et Pitumnum infantium deos esse ait eisque pro puerpera lectum in atrio sterni, dum exploretur an vitalis sit qui natus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 762)
ubi figere dona solebant proprie, ut ait sacra ad fastigia fixi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7681)
alii 'supercilia' loca in obliquum delimata, quae superne habeant alia fastigia, ex accidenti dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1083)
'fastigia' infimas altitudines di- xit, 'scrobibus' pro humillima scrobe posuit, ut "hic plantas tenero abscidens de corpore matrum deposuit sulcis" et rursus "omnibus est labor impendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2886)
altius omnem expediam p. r. a. o. f. contra in Aeneide "sed summa sequar fastigia rerum". sane sciendum, Plinium dicere de bubus apes, de equis crabrones, de mulis fucos, de asinis vespas creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2861)
Sed quoniam operi inchoato, prope tamen absoluto tamquam fastigium imponimus, ut geometrae solent non omnia docere, sed postulare, ut quaedam sibi concedantur, quo facilius, quae volunt, explicent, sic ego a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas, si potes, nihil praeter id, quod honestum sit, propter se esse expetendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 40:3)
Capitoli fastigium illud et ceterarum aedium non venustas, sed necessitas ipsa fabricata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:6)
nam, cum esset habita ratio, quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:7)
ut, etiam si in caelo Capitolium statueretur, ubi imber esse non posset, nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:8)
Cum Summanus in fastigio Iovis optumi maxumi, qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, idque inventum est eo loco, qui est ab haruspicibus demonstratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:12)
cum Summanus in fastigio Iovis optimi maximi, qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 26:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION