라틴어 문장 검색

Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Unde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si vero columna deciderit, introrsum minari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 37:1)
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae Ipsa maris per claustra rates fastigia molis Discussere salo, spatiumque dedere carinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:30)
puteusque cavati Montis ad irrigui premitur fastigia campi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:24)
] Adversasque faces, immensoque igne columnas, Et trabibus mixtis avidos Pythonas aquarum Detulit, atque oculos, ingesto fulgure, clausit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:48)
Illa sub Hesperiis stantem Titana columnis In cautes Atlanta dedit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:19)
Inde petit centum pendentia tecta columnis, Illinc Pompei dona nemusque duplex.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV5)
Proxima centenis ostenditur ursa columnis, Exornant fictae qua platanona ferae.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX1)
Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis Et madet adsiduo lubricus imbre lapis, In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat, Decidit hiberno praegravis unda gelu:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVIII1)
At tua centenis incumbunt tecta columnis Et libertinas arca flagellat opes, Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes, Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII2)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
Tanta est quae Titio columna pendet, Quantam Lampsaciae colunt puellae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LI1)
Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas Et non unius balnea solus habes, Et tibi centenis stat porticus alta columnis, Calcatusque tuo sub pede lucet onyx, Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit, Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, L1)
accipies secura quia post mortem Caesar meruit aram, fastigium, flaminem, ut Cicero in Philippicis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2901)
fastigia summae partes aedificiorum dicuntur, sed modo primordia, quia scit longam esse historiam Carthaginis, ut Sallustius sed de Carthagine silere melius puto, quam parum dicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3423)

SEARCH

MENU NAVIGATION