라틴어 문장 검색

ea nostra ratio est ut omnes boni cum faveant tum etiam omnem a nobis diligentiam virtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, vel minima re ad reprehendendum contenti esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 2:4)
hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:1)
causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:5)
reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 3:2)
quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 4:4)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:3)
Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim admirans non anquirit quid reprehendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:6)
cui opinioni favere videtur quod in fine codicis sub librarii subscription nem M. TVLLI CICERONIS TVSCVLANRVM LIB.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말145)
ita isti faveo sententiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:6)
Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:1)
talis humus Venerem molles clamavit in herbas, candidiorque dies secreto favit amori.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:25)
Quod si labori faverit Latium meo, Plures habebit, quos opponat Graeciae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor5)
Adeo fucatae plus vetustati favet Invidia mordax quam bonis praesentibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Idem poeta.3)
Superum voluntas favit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et quidam aeque pilis defectus.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION