라틴어 문장 검색

Clarus ob id factum donis ornatur honestis,accipit et bis dena super sestertia nummum.
(호라티우스의 두번째 편지, 219)
Ecce de caelo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:8)
"Noctibus bis terque surgendum, revolvenda de scripturis, quae memoriter tenemus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:121)
quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum vel nodus tantum et signum de paupere loro?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V80)
bis quingena dedit:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI61)
quid si bis centum perdidit alter hoc arcana modo?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII25)
misce ergo aliquid nostris de moribus, effice summam bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis, haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, sume duos equites, fac tertia quadringenta si nondum inplevi gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna sufficient animo nec divitiae Narcissi, indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius paruit imperiis uxorem occidere iussus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV116)
denique bis floribus vernat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 3:3)
Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit, quod ipse bis fecerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 72:3)
Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 89:2)
Sed quatenus sciebat patrem suum C. Caesarem bis transvectum ponte Rhenum quaesisse bellum, in illius honorem concupierat facere provinciam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 2:1)
Sic ubique certa atque continua totius generis humani aut pax fuit aut pactio, aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab urbe condita anno Ianum geminum eludere, bis ante se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 4:1)
Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum adsimili lateris flexura praedita nostri, dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transfertur imago, inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod circum agitur, cum venit, imago propterea quod flexa figura docet speculi convertier ad nos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:4)
Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte cum coeptat natura supraque extollere montes, quos tibi tum supra sol montis esse videtur comminus ipse suo contingens fervidus igni, vix absunt nobis missus bis mille sagittae, vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:12)
et biiugo prius est quam bis coniungere binos et quam falciferos armatum escendere currus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION