라틴어 문장 검색

eodem ferme ritu et haec ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 316:1)
concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum et pro se quisque nomina dabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 341:1)
ibi quattuor milium ferme intervallo castra posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 376:2)
inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 469:1)
captivorum numerus fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 524:3)
caesos rettulere ad quattuor milia octingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 524:4)
recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 525:1)
duo milia octingenti Etruscorum caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 532:2)
exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium - quadringenariae ferme erant - Cominium profectas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 585:1)
caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 614:1)
ceterum illud memoriae traditur, non ferme alium ducem laetiorem in acie visum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 615:1)
caesa ad quattuor milia octingenti octoginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 625:2)
primis ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 627:1)
ceterum nec pedes fugientes persequi potuit et ab equite novissimi agminis ducenti ferme et octoginta interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 631:2)
argenti quod captum ex urbibus erat pondo mille octingenta triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 663:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION