라틴어 문장 검색

quem Tiberina descensio festo illo die tanto gaudio affecit, quanto L. Paulum, cum regem Persem captum adduceret, eodem flumine invectio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 94:2)
fortuita autem sacrificia, festi dies, nuptiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 1:4)
restitutus est mihi dies festus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:3)
senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:1)
omitto Etruriae festos et actos et institutos dies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:3)
mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure, ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae?
(페르시우스, 풍자, satire 654)
Et ecce habituri sumus munus excellente in triduo die festa;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:9)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
Nuper L. Piso, pater Pisonis illius, qui Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus est, dicere solebat neminem se videre in senatu, quem consul ipse sententiam rogavisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 12:2)
Praeterea veritus sum ne vos festis diebus confunderem, si in memoriam gravissimi luctus reduxissem.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 2:1)
C. PLINIUS GENIALI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 131)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1031)
Casta sacerdotes Iunoni festa parabant Et celebres ludos indigenamque bovem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 132)
Inbelles elegi, genialis Musa, valete, Post mea mansurum fata superstes opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1511)

SEARCH

MENU NAVIGATION