라틴어 문장 검색

cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장5)
Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장3)
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장1)
Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장1)
Postquam Rutilium consedisse iam et animo uacuum accepit, simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장8)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:8)
unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 3:2)
Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:2)
Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:4)
Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec taedio doloris libentur moritur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 18:4)
"ter uiro forti aut diffidit aut consulit."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 8:15)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)
audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 131:2)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION