라틴어 문장 검색

quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in eorum rebus, si se in amicitiam contulerint, pari studio atque officio futurum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 9:2)
nec sum adeo aetatum imprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 49:1)
ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 155:2)
consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane ut nummo, cui publica forma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:1)
si nesciat orator, quid sit, de quo quaeratur, plane melius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 349:3)
sed neque hic plane concedendum est esse id inhonestum, liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 248:1)
quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 252:3)
verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 139:1)
illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare esse plane necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 211:2)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 78:4)
nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 223:2)
quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 274:5)
reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION