라틴어 문장 검색

Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rapidis febribus, imperatores ambo diu spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus graviores quam in componendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime, Ursatio officiorum magistro, Delmatae crudo, et Viventio Sisciano, quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis, amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 4:1)
Unde post dies paucos productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus, interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum quia doctrinarum diritatem causis inanibus praetexebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 5:2)
Nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet valuerat causam, regio imperio prope accedens, et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem, arcessens, ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 11:1)
Exsultantes innoxii proelii gloria milites, ad alterius globi perniciem ducens, sensimque incedens rector eximius, speculatione didicit fida, direptis propius villis, vastatoriam manum quiescere prope flumen, iamque adventans, abditusque in valle densitate arbustorum obscura, videbat lavantes alios, quosdam comas rutilantes ex more, potantesque non nullos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 2:1)
Hunc quasi genuina quaedam (ut fingunt poetae) fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat, et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 2:1)
Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus, et frater eius Camenius, et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii veneficiis, aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis, suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 27:1)
Metuensque gravioris invidiae pondus, ne pronuntiante Simplicio, et consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens quemnam potissimum exsecutorem atrocis rei fidum inveniret et efficacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 52:1)
amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 26:7)
Scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut eisdem tempore praestituto supervenirent, pollicitus ipse quoque, transito cum Romanis agminibus Rheno, occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus insperatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 10:1)
Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaeque ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 16:1)
Illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite, nequo casu ferarum deleretur luctificus calor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:2)
ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta, diutius occultari, Remigio officiorum magistro, affine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua, non nisi opportune legi posse adseverante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:4)
At in eois partibus alto externorum silentio, intestina pernicies augebatur, per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 1:2)
In his primus est coetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes et orborum limina deterentes, et aut inter discordantes amicos, aut propinquantes, vel affines, si simultatum levia senserint receptacula, odia struentes infesta:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 9:1)
cum explicandae rerum memoriae ubique debeatur integritas fida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION