라틴어 문장 검색

Hoc quoque signum est duarum extremitatum mediam esse quodammodo geometricam proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:8)
Namque in arithmetica proportione medius terminus eadem sua parte et minorem praecedit et a maiore praeceditur, sed alia parte minoris, alia vero parte maioris.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:9)
Contrarie armonica medietas proportiones habet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:13)
Namque non eadem parte sua medius terminus in hac proportione vel minorem vincit vel a maiore superatur, sed eadem parte minoris minorem superat, qua parte maioris a maiore superatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:14)
Ipsarum quoque musicarum consonantiarum, quas symphonias nominant, proportiones in hac paene sola medietate frequenter invenies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 1:5)
Namque symphonia diatessaron, quae princeps est et quodammodo vim obtinens elementi,—constituitur scilicet in epitrita proportione, ut est quaternarius ad ternarium—in eiusmodi armonicis medietatibus invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 1:6)
Horum igitur si differentias colligamus et ad se invicem comparemus, epitrita proportio colligetur, unde diatessaron symphonia resonabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 3:2)
Inter iij enim et vj ternarius est et inter binarium et senarium quaternarius, qui sibimet comparati sesquitertiam efficient proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 3:3)
Illa autem maxima symphonia, quae vocatur bis diapason velut bis duplum, quoniam diapason symphonia ex duplici proportione colligitur, huic se iuncturae armonicae medietatis interserit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 9:1)
Nam in duplici proportione medius terminus ad minoris suique differentiam quadruplus invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 9:2)
Diatessaron quidem est viij ad vj, quoniam proportio sesquitertia est, at diapente xij ad viij, quoniam, quae sesqualtera comparatio dicitur, in ea diapente consonantia repperitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:2)
Inter hos ergo si xxv posuero, erit mihi arithmetica proportio differentiarum quantitate inmutabiliter custodita, in huiusmodi scilicet dispositione:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:5)
et minorum terminorum proportio maior est illa comparatione, quae inter maiores terminos continetur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:11)
Differentiae quoque eorum in eadem sunt proportione qua termini.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 2:4)
et in maioribus terminis maior est proportio, in minoribus minor;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION