라틴어 문장 검색

nempe exitus omnia tandem Certus regna manet, sunt certi denique fines, Quos ultra transire nefas:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 15:5)
Nam quando tanta ac talia signa uiderint etiam illi, qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt, utrum sit ipse Christus, qui in fine mundi secundum Scripturas uenturus est, annon.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:8)
Hic erit finis et consummatio Romanorum christianorum que imperii.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:18)
Sed quia de principio eius diximus, quem finem habeat dicamus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:1)
In tertio quomodo et inter quos possit usque in finem indirupta servari, prout potuimus enodantes.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:18)
quod eius principium, quis finis;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:15)
quomodo etiam possit indirupta servari, et sine aliqua dissensionis molestia sancto fine concludi.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:18)
et quemadmodum ea ipsa quae inter nos oportet esse amicitia, et in Christo inchoetur, et secundum Christum servetur, et ad Christum finis eius et utilitas referatur plenius edoceri.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:28)
cum eius principium finem que, Christum videlicet, penitus ignoraverit.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:2)
cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:5)
tunc primum vehementius appetitur, cum finis eius fructus que cognoscitur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:38)
quem usque ad eius vitae finem numquam a te laesum, quamquam ipse te saepe laesisset, audivimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:36)
XVI, 23), cernens suum quod contra illud dederat, non mancipatum effectui, dignum proditori finem, laqueo suspensus promeruit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:30)
Opportunum hoc, nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat, qui vel nostris deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel aliquid superducat inane.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:9)
Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus, Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus, Et Risus nostre proscribens nubila mentis, Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, Et Racio, mensura boni, quam semper adherens Felici gressu felix comitatur Honestas, Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra, Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra Nobis ypocritum mentiri nescit amorem, Et uirtus que spargit opes, que munera fundit, Quam penes ignorat ignauam gaza quietem Nec dormire potest thesauri massa sepulti, Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION