라틴어 문장 검색

ut cuique audacia vel formido, in primam postremamve aciem prorumpebant aut relabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장13)
desertorem proditoremque increpant, nullo proprio crimine eius sed more vulgi suum quisque flagitium aliis obiectantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장8)
Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam somno et luxu pudendus incesserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장1)
idem audaciae per tenebras inrumpentibus et maiorem rapiendi licentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장5)
Hormine id ingenium, ut Messala tradit, an potior auctor sit C. Plinius, qui Antonium incusat, haud facile discreverim, nisi quod neque Antonius neque Hormus a fama vitaque sua quamvis pessimo flagitio degeneravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장1)
Antonius pudore flagitii, crebrescente invidia, edixit ne quis Cremonensem captivum detineret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장5)
concussa statim flagitio domus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장6)
tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis paenitentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장7)
Sed classem Misenensem (tantum civilibus discordiis etiam singulorum audacia valet) Claudius Faventinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장1)
Sabinus inhabilem labori et audaciae valetudinem causabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장8)
nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장7)
quin, ut censuram patris, ut tris consulatus, ut tot egregiae domus honores deceret, desperatione saltem in audaciam accingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장10)
fuere qui excepto Vitellianorum signo, quo inter se noscebantur, ultro rogitantes respondentesve audaciam pro latebra haberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장10)
esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장3)
erat in Canninefatibus stolidae audaciae Brinno, claritate natalium insigni;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION