라틴어 문장 검색

Pro nefas, orbis terrarum ruit et in nobis peccata non coruunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:1)
o pater urbis, unde nefas tantum Latiis pastoribus?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II71)
ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori, et propter vitam vivendi perdere causas, dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII38)
inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII20)
quod fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus, tamen ad mores natura recurrit damnatos fixa et mutari nescia, nam quis peccandi finem posuit sibi?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII95)
quisnam hominum est quem tu contentum videris uno flagitio?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII97)
"peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV67)
effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae atque vetus Thebe centum iacet obruta portis, illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem venerantur, nemo Dianam, orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV3)
lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV5)
Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,et facinus infra gloriam fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 36:1)
hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium hostes magis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 11:1)
Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit, ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 7:1)
Denique in se ipse conversus Marianis atque Sullanis,novissime Pompei et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furorem - nefas!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 21:1)
Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis - nefas - veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium, Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 7:1)
Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION