라틴어 문장 검색

Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장3)
Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
(불가타 성경, 호세아서, 12장5)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: "Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster ".
(불가타 성경, 미카서, 4장11)
Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus.
(불가타 성경, 미카서, 7장7)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: " Ubi est Dominus Deus tuus? ". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
(불가타 성경, 미카서, 7장10)
" Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장5)
Vae, qui potum dat amico suo mittens venenum suum et inebrians eum, ut aspiciat nuditatem eius!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장15)
Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장6)
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: " Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis? ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장3)
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장10)
Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장21)
Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장36)
Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장20)
Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION