라틴어 문장 검색

me nec tam patiens Lacedaemon nec tam Larisae percussit campus opimae quam domus Albuneae resonantis et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda mobilibus pomaria rivis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 74)
nam seu mobilibus veris inhorruit adventus foliis seu virides rubum dimovere lacertae, et corde et genibus tremit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 232)
aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, mobilibusque decor naturis dandus et annis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:2)
tamquam sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema permutet dominos et cedat in altera iura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 291)
haec siquis tempestatis prope ritu mobilia et caeca fluitantia sorte laboret reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si insanire paret certa ratione modoque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:35)
nempe tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque duceris ut nervis alienis mobile lignum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:20)
atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 51:2)
quod tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:2)
superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 303:1)
esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 305:2)
quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 353:4)
atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 356:1)
debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 393:1)
an vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus legem temporum servat, et haec pariter omnia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 404:1)
flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 194:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION