라틴어 문장 검색

Iam validis saepti degebant turribus aevom, et divisa colebatur discretaque tellus, tum mare velivolis florebat navibus ponti, auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poëtae tradere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:2)
Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus conparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:2)
Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:1)
Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 20:2)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Vates iste venerabilis varie modo verba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:2)
Quam enim harum dixerim minus esse venerabilem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:4)
Servius his dictis venerabiliter adsensus obticuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 10:1)
Sciatis nos intuitu Dei et pro salute anime nostre et omnium antecessorum et heredum nostrorum ad honorem Dei et exaltacionem sancte Ecclesie, et emendacionem regi nostri, per consilium venerabilium patrum nostrorum, Stephani Cantuariensis archiepsicopi, tocius Anglie primatis et sancte Romane ecclesie cardinalis, Henrici Dublinensis archiepiscopi, Willelmi Londoniensis, Petri Wintoniensis, Joscelini Bathoniensis et Glastoniensis, Hugonis Lincolniensis, Walteri Wygorniensis, Willelmi Coventriensis, et Benedicti Roffensis, episcoporum;
(Magna Carta 2:2)
Docuit populos venerabilis ordo, Non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:7)
Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim cum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sedit adhuc Romanus eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:4)
Sed cuncta revolvens Vitae fata meae, semper venerabilis illa Orbis parte fui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:57)
At Magni cum terga sonent et pectora ferro, Permansisse decus sacrae venerabile formae, Iratamque deis faciem, nil ultima mortis Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur Qui lacerum videre caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:20)
quis rubri stagna profundi, Aut Arabum portus mercis mutator Eoae, Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, Et cinis in summis forsan turbatus arenis Advertet, manesque tuos placare iuvabit, Et Casio praeferre Iovi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:16)
Clarum et venerabile nomen Gentibus, et multum nostrae quod proderat urbi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION