라틴어 문장 검색

his, o Galle, tuos monitus servabis amores, formosum ni vis perdere rursus Hylan.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2023)
quantum quod posito formose saltat Iaccho, egit ut euhantis dux Ariadna choros, et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro, par Aganippeae ludere docta lyrae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 38)
quem non lucra, magis Pero formosa coegit, mox Amythaonia nupta futura domo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 329)
me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt, me tener in cunis et sine voce puer;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 65)
viderat informem multa Patroclon harena porrectum et sparsas caede iacere comas, omnia formosam propter Briseida passus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 829)
atque utinam primis animam me ponere cunis iussisset quaevis de Tribus una Soror!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b13)
testis, qui niveum quondam percussit Adonem venantem Idalio vertice durus aper, illis formosum iacuisse paludibus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b19)
numquam septenas noctes seiuncta cubares, candida tam foedo bracchia fusa viro, non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo formosis levitas semper amica fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1614)
haec igitur mihi sit lepores audacia mollis excipere et structo figere avem calamo, qua formosa suo Clitumnus flumina luco integit, et niveos abluit unda boves.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1914)
me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur, numquam ad formosas, invide, caecus ero.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a12)
tam te formosam non pudet esse levem?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b2)
ferre ego formosam nullum onus esse puto.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b15)
tam formosa tuum mortua crimen erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a2)
illa peraeque prae se formosis invidiosa dea est.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a10)
semper, formosae, non nostis parcere verbis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a13)

SEARCH

MENU NAVIGATION