라틴어 문장 검색

plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 154:1)
fossa ingens ducta, et vallum intra eam erigitur, modicoque post intervallo murum etiam eadem regione addere parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus Romanos possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 155:2)
et est non altitudine, ut ceterae, tuta, sed loco posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 157:2)
vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 201:1)
inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 205:1)
manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 207:2)
tres et exercitus diversis partibus opus adgressi fossa valloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis intervallis multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant ut postremo portis muroque se contineret Campanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 330:3)
cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam duplici fossa valloque cinctam potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 338:1)
sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli ut nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 518:1)
quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:1)
alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 182:1)
nam super alia quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 225:1)
ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit, ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 33:1)
boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 61:1)
et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a Fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi, indicio quoque permisso qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 711:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION