라틴어 문장 검색

quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:1)
linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:8)
a te enim malo discedere, sed ille certe non fortis, qui iacet in tecto u/mido, Quod e/iulatu, que/stu, gemitu, fre/mitibus Resona/ndo mutum fle/bilis voce/s refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:2)
quorum non modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:3)
pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:9)
Ingemescere non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus ne mulieri quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:4)
nec vero umquam ne ingemescit quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:1)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:3)
sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus, si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:4)
qui quidem gemitus si levationis aliquid adferret, tamen videremus, quid esset fortis et animosi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:5)
num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:3)
pueri Spartiatae non ingemescunt verberum dolore laniati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:3)
in ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adplicaverunt, sine gemitu aduruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:6)
ingemescere quando liceat 309 14sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.103)

SEARCH

MENU NAVIGATION