라틴어 문장 검색

et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:9)
"Quodsi volueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus vivere districtius, respondebo:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:8)
Nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus suffocatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:13)
Postquam de duritia nationum generati sunt filii Abraham, coeperunt sancti lapides volvi super terram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:19)
Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi virgines generant:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:1)
Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:4)
matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:7)
Quae nata est ex repromissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:14)
multo amplius in terra, quae spinas et tribulos generat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:24)
Animalium vero aeternam propagationem ad Venerem generandi facultas ex humore translata est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 8:3)
Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, ἀειγενέτῆ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 35:1)
Εὒχεο δ’ Ἀπόλλωνι Λυκηγενει κλυτοτόχῳ, quod significat τῷ γεννῶντι τὴν λύκην, id est qui generat exortu suo lucem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:4)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
altera generatur in Italia, et in Media altera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION